monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 34, 11
Porro quae inter haec utrinque temperata sunt, et ad calefaciendum accommoda, sive ex una, sive ex utraque ignis parte stare voluerint, qui hunc sibi algidae noctis in tenebris sub divo ad lucem fotumque pararunt. Qui si circumire ignis in modum solis posset, quinque nimirum circulos redderet; quia vero stat, lineas quinque facit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, totidem inter has temperatas.